Talált 179 Eredmények: Syrus Exercitus

  • Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum: gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo. (Prophetia Ezechielis 27, 16)

  • Vidit eos Pharao, et consolatus est super universa multitudine sua, quæ interfecta est gladio: Pharao, et omnis exercitus ejus, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 31)

  • Et prophetavi sicut præceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde. (Prophetia Ezechielis 37, 10)

  • Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi: cœtus magnus, et exercitus vehemens. (Prophetia Ezechielis 38, 15)

  • Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)

  • Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël, omnia loca Chananæorum usque ad Sareptam: et transmigratio Jerusalem, quæ in Bosphoro est, possidebit civitates austri. (Prophetia Abdiae 1, 20)

  • Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt. (Prophetia Nahum 2, 3)

  • Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. (Evangelium secundum Lucam 4, 27)

  • Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum. (Apocalypsis Ioannis 9, 16)

  • Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo. (Apocalypsis Ioannis 19, 14)

  • Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus. (Apocalypsis Ioannis 19, 19)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina