Talált 33 Eredmények: Tenebras

  • Omnia luminaria cæli mœrere faciam super te, et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terræ, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 8)

  • Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. (Prophetia Ioel 2, 31)

  • facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus: (Prophetia Amos 5, 8)

  • filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 12)

  • Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 13)

  • Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 30)

  • Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. (Evangelium secundum Ioannem 3, 19)

  • sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. (Actus Apostolorum 2, 20)

  • Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras? (Epistula II ad Corinthios 6, 14)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina