Talált 11 Eredmények: Termini
Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. (Liber Genesis 10, 19)
A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon: quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum. (Liber Numeri 21, 24)
Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, (Liber Numeri 34, 7)
ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis. (Liber Numeri 34, 9)
et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth, (Liber Numeri 34, 11)
Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri. (Liber Deuteronomii 11, 24)
atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti: eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ. (Liber Iosue 15, 4)
Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis. (Liber Iosue 15, 12)
porro alius ingrediebatur per viam Bethoron: tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum. (Liber I Samuelis 13, 18)
Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri. (Liber Psalmorum 97, 3)
Quod si dixerit Idumæa: Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt: hæc dicit Dominus exercituum: Isti ædificabunt, et ego destruam: et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum. (Prophetia Malachiae 1, 4)