Talált 805 Eredmények: Tuum
Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula. (Evangelium secundum Ioannem 5, 11)
Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum et ambula? (Evangelium secundum Ioannem 5, 12)
Dixerunt ergo ei pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes ; testimonium tuum non est verum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 13)
Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 28)
Hæc locutus est Jesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: (Evangelium secundum Ioannem 17, 1)
Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt. (Evangelium secundum Ioannem 17, 6)
Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. (Evangelium secundum Ioannem 17, 14)
Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. (Evangelium secundum Ioannem 17, 26)
Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? (Evangelium secundum Ioannem 18, 11)
Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. (Evangelium secundum Ioannem 20, 27)
quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. (Actus Apostolorum 2, 27)
Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, (Actus Apostolorum 4, 27)