Talált 160 Eredmények: Valde
Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis ; qui videbant me foras fugerunt a me. (Liber Psalmorum 30, 12)
Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israël. (Liber Psalmorum 77, 59)
et facta est ira magna super populum valde. (Liber I Maccabaeorum 1, 67)
Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii ejus: et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde. (Liber I Maccabaeorum 2, 14)
Et cognovit Mathathias et amici ejus, et luctum habuerunt super eos valde. (Liber I Maccabaeorum 2, 39)
Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo: et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde: (Liber I Maccabaeorum 3, 27)
Et consternatus erat animo valde, et cogitavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum, et congregare argentum multum. (Liber I Maccabaeorum 3, 31)
Et audierunt mercatores regionum nomen eorum: et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros, et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriæ, et terræ alienigenarum. (Liber I Maccabaeorum 3, 41)
Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium. (Liber I Maccabaeorum 4, 21)
Et facta est lætitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium. (Liber I Maccabaeorum 4, 58)
Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde: (Liber I Maccabaeorum 5, 1)
Et congregavit Judas universos Israëlitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda. (Liber I Maccabaeorum 5, 45)