Talált 70 Eredmények: Venite
Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 34)
Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 6)
et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. (Evangelium secundum Marcum 1, 17)
Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. (Evangelium secundum Marcum 6, 31)
Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est hæres: venite, occidamus eum: et nostra erit hæreditas. (Evangelium secundum Marcum 12, 7)
Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. (Evangelium secundum Lucam 13, 14)
Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. (Evangelium secundum Ioannem 1, 39)
Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus? (Evangelium secundum Ioannem 4, 29)
Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est. (Evangelium secundum Ioannem 21, 12)
Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli: Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei: (Apocalypsis Ioannis 19, 17)