Talált 151 Eredmények: Vester
Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in æternum. (Prophetia Ioel 2, 27)
Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo ; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius. (Prophetia Ioel 3, 17)
Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 37)
Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 48)
Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 8)
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 14)
Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 15)
Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 26)
hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 32)
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 11)
Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 11)
Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma? (Evangelium secundum Matthaeum 17, 23)