Talált 34 Eredmények: Vidimus
Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus, (Liber Genesis 26, 28)
Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis. (Liber Genesis 40, 8)
ubi una nocte uterque vidimus somnium præsagum futurorum. (Liber Genesis 41, 11)
sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. (Liber Numeri 13, 29)
Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo: quibus comparati, quasi locustæ videbamur. (Liber Numeri 13, 34)
Quo ascendemus? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes: Maxima multitudo est, et nobis statura procerior ; urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ: filios Enacim vidimus ibi. (Liber Deuteronomii 1, 28)
et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum. (Liber Iudicum 13, 22)
Surgite, ascendamus ad eos: vidimus enim terram valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare: eamus, et possideamus eam: nullus erit labor. (Liber Iudicum 18, 9)
Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum. (Liber Psalmorum 47, 9)
Signa nostra non vidimus ; jam non est propheta ; et nos non cognoscet amplius. (Liber Psalmorum 73, 9)
Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ; annis quibus vidimus mala. (Liber Psalmorum 89, 15)
et adhortans dixit: Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, prælia, et angustias quales vidimus: (Liber I Maccabaeorum 13, 3)