Talált 190 Eredmények: Vinea lignum igni

  • Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani. (Prophetia Osee 14, 8)

  • Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum. (Prophetia Ioel 1, 12)

  • Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam. (Prophetia Ioel 2, 22)

  • Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea ; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo. (Prophetia Michaeae 1, 6)

  • Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas ædificiorum est, respondebit. (Prophetia Habacuc 2, 11)

  • Numquid jam semen in germine est, et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum olivæ non floruit? ex die ista benedicam. (Prophetia Aggaei 2, 20)

  • sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et cæli dabunt rorem suum: et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc. (Prophetia Zachariae 8, 12)

  • Ecce Dominus possidebit eam: et percutiet in mari fortitudinem ejus, et hæc igni devorabitur. (Prophetia Zachariae 9, 4)

  • et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terræ vestræ, nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 11)

  • Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 11)

  • Cujus ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 12)

  • Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 40)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina