Talált 135 Eredmények: Vineam fructum

  • Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. (Canticum Canticorum 1, 5)

  • Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa ; messui myrrham meam cum aromatibus meis ; comedi favum cum melle meo ; bibi vinum meum cum lacte meo ; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)

  • Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum ; (Liber Sapientiae 3, 13)

  • Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum: (Liber Ecclesiasticus 1, 22)

  • non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum: (Liber Ecclesiasticus 23, 35)

  • Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum. (Liber Ecclesiasticus 24, 42)

  • Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. (Liber Ecclesiasticus 27, 7)

  • Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. (Liber Isaiae 3, 10)

  • Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus ; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. (Liber Isaiae 3, 14)

  • Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. (Liber Isaiae 5, 3)

  • Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. (Liber Isaiae 10, 12)

  • Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt: flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto ; propagines ejus relictæ sunt, transierunt mare. (Liber Isaiae 16, 8)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina