Talált 135 Eredmények: Vineam fructum
Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 8)
Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 10)
Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 19)
Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 33)
Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 8)
Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 23)
Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 26)
Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)
Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 2)
et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 4)
Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 7)
Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 33)