Talált 2204 Eredmények: Vir
Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat. (Epistula I ad Corinthios 7, 36)
Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. (Epistula I ad Corinthios 7, 37)
Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit. (Epistula I ad Corinthios 7, 38)
Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. (Epistula I ad Corinthios 7, 39)
Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. (Epistula I ad Corinthios 11, 3)
Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. (Epistula I ad Corinthios 11, 4)
Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. (Epistula I ad Corinthios 11, 7)
Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. (Epistula I ad Corinthios 11, 8)
Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. (Epistula I ad Corinthios 11, 9)
Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino. (Epistula I ad Corinthios 11, 11)
Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo. (Epistula I ad Corinthios 11, 12)
Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: (Epistula I ad Corinthios 11, 14)