Talált 1269 Eredmények: amicitia Ionatas persecutionem Saul XIX Samuel XIX Samuel XIX: 1-24 Saule David percusserit David

  • Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus: quid feremus ad virum Dei? panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus ut demus homini Dei, nec quidquam aliud. (Liber I Samuelis 9, 7)

  • Et dixit Saul ad puerum suum: Optimus sermo tuus. Veni, eamus. Et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei. (Liber I Samuelis 9, 10)

  • Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. (Liber I Samuelis 9, 14)

  • Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul, dicens: (Liber I Samuelis 9, 15)

  • Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei: Ecce vir quem dixeram tibi: iste dominabitur populo meo. (Liber I Samuelis 9, 17)

  • Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portæ, et ait: Indica, oro, mihi, ubi est domus videntis. (Liber I Samuelis 9, 18)

  • Et respondit Samuel Sauli, dicens: Ego sum videns: ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane: et omnia quæ sunt in corde tuo indicabo tibi. (Liber I Samuelis 9, 19)

  • Respondens autem Saul, ait: Numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin? quare ergo locutus es mihi sermonem istum? (Liber I Samuelis 9, 21)

  • Assumens itaque Samuel Saulem et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati: erant enim quasi triginta viri. (Liber I Samuelis 9, 22)

  • Dixitque Samuel coco: Da partem quam dedi tibi, et præcepi ut reponeres seorsum apud te. (Liber I Samuelis 9, 23)

  • Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit: pone ante te, et comede, quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa. (Liber I Samuelis 9, 24)

  • Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saule in solario: stravitque Saul in solario, et dormivit. (Liber I Samuelis 9, 25)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina