Talált 167 Eredmények: amicitia fide prudentia humilitas patientia honestas

  • Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ; patientia pauperum non peribit in finem. (Liber Psalmorum 9, 19)

  • Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. (Liber Psalmorum 32, 4)

  • Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea: (Liber Psalmorum 61, 6)

  • quoniam tu es patientia mea, Domine ; Domine, spes mea a juventute mea. (Liber Psalmorum 70, 5)

  • et quanta fecerunt in regione Hispaniæ, et quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quæ illic sunt, et possederunt omnem locum consilio suo, et patientia: (Liber I Maccabaeorum 8, 3)

  • Quoniam servastis ad nos pactum, et mansistis in amicitia nostra, et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus, et gavisi sumus. (Liber I Maccabaeorum 10, 26)

  • et ex his constituentur super negotia regni, quæ aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus suis, sicut præcepit rex in terra Juda. (Liber I Maccabaeorum 10, 37)

  • Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore: et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia. (Liber I Maccabaeorum 12, 8)

  • et amotis his quæ humanitatis causa Judæis a regibus fuerant constituta per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione legitima, civium jura destituens, prava instituta sanciebat. (Liber II Maccabaeorum 4, 11)

  • Singulos autem illorum armavit, non clypei et hastæ munitione, sed sermonibus optimis et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos lætificavit. (Liber II Maccabaeorum 15, 11)

  • quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. (Liber Proverbiorum 2, 6)

  • consilium custodiet te, et prudentia servabit te: (Liber Proverbiorum 2, 11)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina