Talált 148 Eredmények: canistro aqua

  • ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripæ, et paludes, et saltus: et non est locus divertendi. (Liber I Maccabaeorum 9, 45)

  • Et jussit eos haurire, et afferre sibi: et sacrificia quæ imposita erant, jussit sacerdos Nehemias aspergi ipsa aqua: et ligna, et quæ erant superposita. (Liber II Maccabaeorum 1, 21)

  • Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi. (Liber II Maccabaeorum 1, 31)

  • Ut vero manifestata est res, renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hi qui translati fuerant sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia. (Liber II Maccabaeorum 1, 33)

  • Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ. (Liber Proverbiorum 18, 4)

  • Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud. (Liber Proverbiorum 20, 5)

  • Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. (Liber Proverbiorum 25, 25)

  • Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. (Liber Proverbiorum 30, 16)

  • Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines ; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. (Liber Sapientiae 5, 23)

  • Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans. (Liber Sapientiae 10, 4)

  • Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro. (Liber Sapientiae 11, 4)

  • Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat: vindex est enim orbis justorum. (Liber Sapientiae 16, 17)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina