Talált 561 Eredmények: de filiis Iesse
Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ. (Prophetia Ioel 1, 3)
Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum. (Prophetia Ioel 1, 12)
Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Græcorum, ut longe faceretis eos de finibus suis. (Prophetia Ioel 3, 6)
Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris nazaræos. Numquid non ita est, filii Israël? dicit Dominus. (Prophetia Amos 2, 11)
Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei: et vivent cum filiis suis, et revertentur. (Prophetia Zachariae 10, 9)
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 11)
Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 19)
Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? (Evangelium secundum Matthaeum 17, 24)
Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 20)
Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 37)
Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël: (Evangelium secundum Matthaeum 27, 9)
Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiæ quibus blasphemaverint: (Evangelium secundum Marcum 3, 28)