Talált 100 Eredmények: de generatione Noahus lignum

  • Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. (Liber Psalmorum 1, 3)

  • Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo. (Liber Psalmorum 9, 27)

  • Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum. (Liber Psalmorum 11, 8)

  • Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est. (Liber Psalmorum 13, 6)

  • Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. (Liber Psalmorum 32, 11)

  • Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem: propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 44, 18)

  • Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem. (Liber Psalmorum 71, 5)

  • aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem? (Liber Psalmorum 76, 9)

  • Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit. (Liber Psalmorum 77, 4)

  • Numquid in æternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem? (Liber Psalmorum 84, 6)

  • Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. (Liber Psalmorum 89, 1)

  • Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum. (Liber Psalmorum 101, 19)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina