Talált 2423 Eredmények: dies Domini
Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 8)
Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 11)
Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 14)
Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 17)
Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 20)
Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. (Liber Genesis 5, 23)
Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 27)
Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth. (Liber Genesis 5, 31)
Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. (Liber Genesis 6, 3)
Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. (Liber Genesis 7, 4)
Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 10)
Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies. (Liber Genesis 8, 3)