Talált 88 Eredmények: doctrinam veritas sapientiae

  • Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia. (Liber Proverbiorum 15, 14)

  • Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam. (Liber Proverbiorum 18, 15)

  • Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ. (Liber Proverbiorum 19, 27)

  • Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus. (Liber Proverbiorum 20, 28)

  • Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam, (Liber Proverbiorum 22, 17)

  • In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui. (Liber Proverbiorum 23, 9)

  • Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ. (Liber Proverbiorum 23, 12)

  • Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. (Liber Proverbiorum 23, 23)

  • Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam ; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus: (Liber Ecclesiastes 1, 17)

  • Prologus. Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam: non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum: et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante ævum. (Liber Ecclesiasticus 1, 1)

  • Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 6, 18)

  • Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris. (Liber Ecclesiasticus 6, 34)


“O amor é a rainha das virtudes. Como as pérolas se ligam por um fio, assim as virtudes, pelo amor. Fogem as pérolas quando se rompe o fio. Assim também as virtudes se desfazem afastando-se o amor”. São Padre Pio de Pietrelcina