Talált 282 Eredmények: exercitus arma resistentia fortitudine

  • Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. (Liber Proverbiorum 31, 17)

  • Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita? (Liber Ecclesiastes 9, 16)

  • Melior est sapientia quam arma bellica ; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet. (Liber Ecclesiastes 9, 18)

  • Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent. (Liber Sapientiae 12, 8)

  • Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, (Liber Ecclesiasticus 5, 2)

  • Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis. (Liber Ecclesiasticus 9, 20)

  • Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi ; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. (Liber Isaiae 10, 13)

  • Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui ; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati. (Liber Isaiae 11, 15)

  • qui ambulatis ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti ! (Liber Isaiae 30, 2)

  • aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? (Liber Isaiae 36, 5)

  • Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion ; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester: (Liber Isaiae 40, 9)

  • ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. (Liber Isaiae 40, 10)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina