Talált 148 Eredmények: fidem paenitentiam disciplinam

  • Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. (Liber Genesis 44, 32)

  • Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi: (Liber Leviticus 26, 23)

  • Cognoscite hodie quæ ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium, (Liber Deuteronomii 11, 2)

  • Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem: tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini. (Liber I Samuelis 26, 23)

  • Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem. (Liber II Samuelis 15, 20)

  • quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo. (Liber Thobis 2, 18)

  • Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam. (Liber Iob 34, 35)

  • Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. (Liber Psalmorum 2, 12)

  • Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum. (Liber Psalmorum 49, 17)

  • Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. (Liber Psalmorum 118, 66)

  • Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his quæ fecistis nobiscum: (Liber I Maccabaeorum 10, 27)

  • Et vidit populus actum Simonis, et gloriam quam cogitabat facere genti suæ, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat hæc omnia, et justitiam, et fidem, quam conservavit genti suæ, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 35)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina