Talált 35 Eredmények: fundamenta

  • Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ. (Liber Psalmorum 17, 16)

  • Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ. (Liber Psalmorum 81, 5)

  • Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis ; (Liber Psalmorum 86, 1)

  • quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos ; quando appendebat fundamenta terræ: (Liber Proverbiorum 8, 29)

  • Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta. (Liber Ecclesiasticus 3, 11)

  • Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. (Liber Ecclesiasticus 16, 19)

  • Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ. (Liber Ecclesiasticus 26, 24)

  • tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum. (Liber Isaiae 14, 19)

  • Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ. (Liber Isaiae 24, 18)

  • Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terræ? (Liber Isaiae 40, 21)

  • Et ædificabuntur in te deserta sæculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis ; et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem. (Liber Isaiae 58, 12)

  • Hæc dicit Dominus: Si mensurari potuerint cæli sursum, et investigari fundamenta terræ deorsum, et ego abjiciam universum semen Israël, propter omnia quæ fecerunt, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 31, 37)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina