Talált 56 Eredmények: gratias ago

  • et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea: (Liber II Samuelis 8, 10)

  • Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum, (Liber Nehemiae 12, 37)

  • sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ. (Liber Thobis 2, 14)

  • Dixitque Raphaël ad Tobiam : At ubi introieris domum tuam, statim adora Dominum Deum tuum : et gratias agens ei, accede ad patrem tuum, et osculare eum. (Liber Thobis 11, 7)

  • Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt. (Liber Thobis 11, 12)

  • Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se jura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam. (Liber Esther 16, 4)

  • De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus. (Liber II Maccabaeorum 1, 11)

  • Cumque summus sacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus amicti astantes Heliodoro, dixerunt: Oniæ sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit. (Liber II Maccabaeorum 3, 33)

  • Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei qui vivere illi concessit, et Oniæ gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem. (Liber II Maccabaeorum 3, 35)

  • Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias. (Liber II Maccabaeorum 9, 20)

  • gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante. (Liber II Maccabaeorum 12, 31)

  • et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant, et ut esset differentia, donum petebant. (Liber Sapientiae 18, 2)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina