Talált 50 Eredmények: hostes

  • Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Judæis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judæi superiores esse cœperunt, et se de adversariis vindicare. (Liber Esther 9, 1)

  • Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. (Liber Iob 22, 25)

  • Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice: et hostes parati erant rapere Judam. (Liber I Maccabaeorum 7, 29)

  • Et Joppen munivit, quæ erat ad mare, et Gazaram, quæ est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant: et collocavit illic Judæos, et quæcumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis. (Liber I Maccabaeorum 14, 34)

  • Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties. (Liber I Maccabaeorum 16, 2)

  • quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta æmulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hostes et peremptores habuerant. (Liber II Maccabaeorum 4, 16)

  • Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos: (Liber II Maccabaeorum 11, 11)

  • Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt. (Liber Sapientiae 11, 3)

  • maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hæreditatem Israël. (Liber Ecclesiasticus 46, 2)

  • Quis ante illum sic restitit? nam hostes ipse Dominus perduxit. (Liber Ecclesiasticus 46, 4)

  • Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni inviolati. (Liber Ecclesiasticus 46, 19)

  • Salomon imperavit in diebus pacis, cui subjecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in juventute tua, (Liber Ecclesiasticus 47, 15)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina