Talált 79 Eredmények: hostium agrum

  • Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: (Liber Proverbiorum 24, 30)

  • Consideravit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plantavit vineam. (Liber Proverbiorum 31, 16)

  • Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis. (Canticum Canticorum 7, 11)

  • Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ? (Liber Isaiae 5, 8)

  • Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas. (Liber Ieremiae 32, 7)

  • Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hæreditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset: (Liber Ieremiae 32, 8)

  • et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem stateres, et decem argenteos. (Liber Ieremiae 32, 9)

  • Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldæorum? (Liber Ieremiae 32, 25)

  • et non ædificaremus domos ad habitandum: et vineam, et agrum, et sementem non habuimus: (Liber Ieremiae 35, 9)

  • Ain. Fecit Dominus quæ cogitavit ; complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis: destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum. (Lamentationes 2, 17)

  • Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia. (Prophetia Ezechielis 11, 9)

  • Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi. (Prophetia Ezechielis 39, 23)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina