Talált 30 Eredmények: idolum cultu
Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine. (Prophetia Osee 6, 8)
Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum ; inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi. (Prophetia Osee 12, 8)
Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes ; nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri. (Prophetia Osee 12, 11)
O pastor, et idolum derelinquens gregem: gladius super brachium ejus, et super oculum dextrum ejus: brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur. (Prophetia Zachariae 11, 17)
De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. (Epistula I ad Corinthios 8, 4)
Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? (Epistula I ad Corinthios 10, 19)