Talált 33 Eredmények: messis

  • Mittite falces, quoniam maturavit messis ; venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia: quia multiplicata est malitia eorum. (Prophetia Ioel 3, 13)

  • Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 37)

  • Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 38)

  • Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 30)

  • Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 39)

  • Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. (Evangelium secundum Marcum 4, 29)

  • Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. (Evangelium secundum Lucam 10, 2)

  • Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. (Evangelium secundum Ioannem 4, 35)

  • Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem: Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terræ. (Apocalypsis Ioannis 14, 15)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina