Talált 84 Eredmények: mulierem depositum

  • Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum? (Epistula I ad Corinthios 11, 13)

  • O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, (Epistula I ad Timotheum 6, 20)

  • Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. (Epistula II ad Timotheum 1, 12)

  • Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. (Epistula II ad Timotheum 1, 14)

  • Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. (Apocalypsis Ioannis 2, 20)

  • et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulierem, quæ erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret. (Apocalypsis Ioannis 12, 4)

  • Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit masculum: (Apocalypsis Ioannis 12, 13)

  • Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. (Apocalypsis Ioannis 12, 15)

  • Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo. (Apocalypsis Ioannis 12, 16)

  • Et iratus est draco in mulierem: et abiit facere prælium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi. (Apocalypsis Ioannis 12, 17)

  • Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiæ, habentem capita septem, et cornua decem. (Apocalypsis Ioannis 17, 3)

  • Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna. (Apocalypsis Ioannis 17, 6)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina