Talált 41 Eredmények: nationes

  • Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit. (Liber Sapientiae 10, 5)

  • Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti? (Liber Sapientiae 12, 12)

  • Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. (Liber Ecclesiasticus 2, 11)

  • Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israël, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terræ. (Liber Isaiae 11, 12)

  • Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes. (Liber Isaiae 25, 7)

  • ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt: et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas. (Liber Ieremiae 25, 9)

  • Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras, (Prophetia Ezechielis 20, 23)

  • Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te. (Prophetia Ezechielis 22, 15)

  • Daboque terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatæ quadraginta annis: et dispergam Ægyptios in nationes, et ventilabo eos in terras. (Prophetia Ezechielis 29, 12)

  • Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus. (Prophetia Ezechielis 29, 15)

  • Et dispergam Ægyptum in nationes, et ventilabo eos in terras: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 30, 26)

  • Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi. (Prophetia Ezechielis 39, 28)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina