Talált 18 Eredmények: nationum

  • dixitque ei: Ego Deus omnipotens: cresce, et multiplicare: gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur, (Liber Genesis 35, 11)

  • Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc fecerunt, et abominatus sum eas. (Liber Leviticus 20, 23)

  • si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis: (Liber Deuteronomii 4, 34)

  • Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Ægypti, et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes (Liber Deuteronomii 29, 16)

  • Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum: (Liber Iudicum 6, 3)

  • indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et, contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret. (Liber Esther 13, 4)

  • Et ædificaverunt gymnasium in Jerosolymis secundum leges nationum: (Liber I Maccabaeorum 1, 15)

  • Audito itaque Judæi Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit, ut in æternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit. (Liber II Maccabaeorum 14, 15)

  • et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adjutoria sibi facta de cælo, et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam. (Liber II Maccabaeorum 15, 8)

  • Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum. (Liber Sapientiae 6, 3)

  • Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. (Liber Sapientiae 14, 11)

  • quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. (Liber Sapientiae 15, 15)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina