Talált 221 Eredmények: natus iterum

  • Et cum jam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit. (Liber II Maccabaeorum 7, 14)

  • sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus. (Liber II Maccabaeorum 7, 23)

  • Et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est: sed iterum reconciliabitur servis suis. (Liber II Maccabaeorum 7, 33)

  • Et cum hæc ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Joppitas eradicaturus. (Liber II Maccabaeorum 12, 7)

  • Iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris: dextram dedit, accepit, abiit: (Liber II Maccabaeorum 13, 22)

  • et stans supra quamdam petram præruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super turbas, invocans dominatorem vitæ ac spiritus ut hæc illi iterum redderet: atque ita vita defunctus est. (Liber II Maccabaeorum 14, 46)

  • Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo lætabitur. (Liber Proverbiorum 17, 21)

  • Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat ; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. (Liber Ecclesiastes 1, 7)

  • et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. (Liber Ecclesiastes 4, 3)

  • Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ; et alius, natus in regno, inopia consumatur. (Liber Ecclesiastes 4, 14)

  • Et ego natus accepi communem aërem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans. (Liber Sapientiae 7, 3)

  • Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans. (Liber Sapientiae 10, 4)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina