Talált 396 Eredmények: novum spiritus
Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, (Epistula ad Galatas 5, 22)
in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, (Epistula ad Ephesios 2, 2)
legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: (Epistula ad Ephesios 2, 15)
solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. (Epistula ad Ephesios 4, 3)
Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. (Epistula ad Ephesios 4, 4)
et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis. (Epistula ad Ephesios 4, 24)
et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), (Epistula ad Ephesios 6, 17)
Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, (Epistula ad Philippenses 1, 19)
Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: (Epistula ad Philippenses 2, 1)
et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum: (Epistula ad Colossenses 3, 10)
Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti: (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 6)
Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 23)