Talált 138 Eredmények: peccatum infidelitatem
Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum. (Liber Proverbiorum 10, 16)
In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est. (Liber Proverbiorum 10, 19)
Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. (Liber Proverbiorum 14, 9)
Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum. (Liber Proverbiorum 14, 34)
Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum. (Liber Proverbiorum 21, 4)
cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. (Liber Proverbiorum 24, 9)
Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est. (Liber Proverbiorum 28, 24)
Timor Domini expellit peccatum: (Liber Ecclesiasticus 1, 27)
est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. (Liber Ecclesiasticus 4, 25)
De propitiato peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum. (Liber Ecclesiasticus 5, 5)
Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii. (Liber Ecclesiasticus 13, 30)
audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper. (Liber Ecclesiasticus 19, 9)