Talált 547 Eredmények: populus

  • Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es? (Prophetia Danielis 13, 47)

  • Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)

  • Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester. (Prophetia Osee 1, 9)

  • Et erit numerus filiorum Israël quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis. (Prophetia Osee 1, 10)

  • Dicite fratribus vestris: Populus meus ; et sorori vestræ: Misericordiam consecuta. (Prophetia Osee 2, 1)

  • Et dicam Non populo meo: Populus meus es tu ; et ipse dicet: Deus meus es tu. (Prophetia Osee 2, 24)

  • Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti. (Prophetia Osee 4, 4)

  • Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. (Prophetia Osee 4, 6)

  • Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei. (Prophetia Osee 4, 9)

  • Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. (Prophetia Osee 4, 12)

  • Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit. (Prophetia Osee 4, 14)

  • Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ ; quia luxit super eum populus ejus, et æditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo. (Prophetia Osee 10, 5)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina