Talált 182 Eredmények: princeps

  • Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut prælier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens. (Prophetia Danielis 10, 20)

  • Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester. (Prophetia Danielis 10, 21)

  • In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. (Prophetia Danielis 12, 1)

  • Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est ; et magnus locutus est desiderium animæ suæ, et conturbaverunt eam. (Prophetia Michaeae 7, 3)

  • Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 18)

  • Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur? (Evangelium secundum Matthaeum 26, 62)

  • Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)

  • Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam: (Evangelium secundum Matthaeum 26, 65)

  • Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus, (Evangelium secundum Lucam 8, 41)

  • Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo? (Evangelium secundum Lucam 18, 18)

  • Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives: (Evangelium secundum Lucam 19, 2)

  • Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 1)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina