Talált 20371 Eredmények: re

  • de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. (Liber Genesis 3, 3)

  • Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. (Liber Genesis 3, 4)

  • Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? (Liber Genesis 3, 11)

  • Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. (Liber Genesis 3, 13)

  • Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. (Liber Genesis 3, 15)

  • Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. (Liber Genesis 3, 16)

  • Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. (Liber Genesis 3, 17)

  • In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. (Liber Genesis 3, 19)

  • Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. (Liber Genesis 3, 23)

  • Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. (Liber Genesis 4, 1)

  • Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. (Liber Genesis 4, 2)

  • Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. (Liber Genesis 4, 3)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina