Talált 20371 Eredmények: re

  • Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ. (Liber Genesis 8, 4)

  • At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. (Liber Genesis 8, 5)

  • qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram. (Liber Genesis 8, 7)

  • Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ. (Liber Genesis 8, 8)

  • Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. (Liber Genesis 8, 9)

  • At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram. (Liber Genesis 8, 11)

  • Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum. (Liber Genesis 8, 12)

  • Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra. (Liber Genesis 8, 14)

  • Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 8, 16)

  • Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam. (Liber Genesis 8, 17)

  • Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo. (Liber Genesis 8, 18)

  • Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca. (Liber Genesis 8, 19)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina