Talált 203 Eredmények: requiem die tabernaculum

  • Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. (Liber Iudith 9, 11)

  • Hoc autem scias, quoniam cum steteris in conspectu ejus, bene tibi faciet, et eris gratissima in corde ejus. Duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis, annuntiantes eam. (Liber Iudith 10, 16)

  • Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat. (Liber Iudith 12, 4)

  • Cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis, et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum, decidet super eos timor. (Liber Iudith 14, 4)

  • Quod videntes exploratores, ad tabernaculum Holofernis cucurrerunt. (Liber Iudith 14, 8)

  • Et ingressus tabernaculum Judith, non invenit eam, et exiliit foras ad populum, (Liber Iudith 14, 15)

  • Et jussit convivium præparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro conjunctione et nuptiis Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem. (Liber Esther 2, 18)

  • Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans speciem tuam, non peccabis. (Liber Iob 5, 24)

  • Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet. (Liber Iob 8, 22)

  • Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. (Liber Iob 19, 12)

  • Et posuit tenebras latibulum suum ; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris. (Liber Psalmorum 17, 12)

  • In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam ; (Liber Psalmorum 18, 6)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina