Talált 147 Eredmények: sanctum

  • Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo: et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli. (Liber II Paralipomenon 30, 27)

  • tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. (Liber Esdrae 9, 2)

  • Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. (Liber Psalmorum 2, 6)

  • Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. (Liber Psalmorum 4, 4)

  • Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam ; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. (Liber Psalmorum 5, 8)

  • Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo: delectationes in dextera tua usque in finem. (Liber Psalmorum 15, 10)

  • Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te ; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. (Liber Psalmorum 27, 2)

  • Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. (Liber Psalmorum 42, 3)

  • Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. (Liber Psalmorum 50, 13)

  • Beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ ; sanctum est templum tuum, (Liber Psalmorum 64, 5)

  • Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israël exacerbaverunt. (Liber Psalmorum 77, 41)

  • Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam ; polluerunt templum sanctum tuum ; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. (Liber Psalmorum 78, 1)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina