Talált 267 Eredmények: tempus finis
Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta? (Prophetia Aggaei 1, 4)
Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis: (Evangelium secundum Matthaeum 2, 7)
Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)
Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? (Evangelium secundum Matthaeum 8, 29)
Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 34)
Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 6)
At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)
et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio. (Evangelium secundum Marcum 1, 15)
Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum. (Evangelium secundum Marcum 11, 13)
Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis. (Evangelium secundum Marcum 13, 7)
Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit. (Evangelium secundum Marcum 13, 33)
et regni ejus non erit finis. (Evangelium secundum Lucam 1, 33)