Talált 223 Eredmények: tempus purificationis

  • Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, (Epistula II ad Timotheum 4, 3)

  • Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. (Epistula II ad Timotheum 4, 6)

  • Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. (Epistula ad Hebraeos 5, 12)

  • et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. (Epistula ad Hebraeos 9, 10)

  • Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. (Epistula ad Hebraeos 11, 11)

  • Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi: (Epistula ad Hebraeos 11, 15)

  • Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis: (Epistula ad Hebraeos 11, 32)

  • scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: (Epistula I Petri 1, 11)

  • Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus. (Epistula I Petri 4, 3)

  • quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? (Epistula I Petri 4, 17)

  • Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est. (Apocalypsis Ioannis 1, 3)

  • Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret: et non vult pœnitere a fornicatione sua. (Apocalypsis Ioannis 2, 21)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina