Talált 1457 Eredmények: terra gentes

  • Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est. (Liber Genesis 37, 1)

  • quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum. (Liber Genesis 40, 15)

  • Et ecce, has sequebantur aliæ septem boves, in tantum deformes et macilentæ, ut numquam tales in terra Ægypti viderim: (Liber Genesis 41, 19)

  • ecce septem anni venient fertilitatis magnæ in universa terra Ægypti, (Liber Genesis 41, 29)

  • Et præparetur futuræ septem annorum fami, quæ oppressura est Ægyptum, et non consumetur terra inopia. (Liber Genesis 41, 36)

  • Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Pharao: absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti. (Liber Genesis 41, 44)

  • Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ. (Liber Genesis 41, 52)

  • cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph: et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat. (Liber Genesis 41, 54)

  • Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis: nam et illos oppresserat fames. (Liber Genesis 41, 56)

  • ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. (Liber Genesis 42, 5)

  • Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, (Liber Genesis 42, 6)

  • et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. (Liber Genesis 42, 7)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina