Talált 300 Eredmények: terrae gentes

  • Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium. (Liber Genesis 10, 32)

  • et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ. (Liber Genesis 22, 18)

  • Qui respondens ait: Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori. (Liber Genesis 25, 23)

  • Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, (Liber Genesis 26, 4)

  • dixitque ei: Ego Deus omnipotens: cresce, et multiplicare: gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur, (Liber Genesis 35, 11)

  • Qui renuens, ait: Scio, fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater ejus minor, major erit illo: et semen illius crescet in gentes. (Liber Genesis 48, 19)

  • Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. (Liber Exodus 34, 24)

  • Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, (Liber Leviticus 18, 24)

  • Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ. (Liber Leviticus 26, 33)

  • Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet. (Liber Leviticus 26, 38)

  • De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. (Liber Numeri 23, 9)

  • Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. (Liber Numeri 24, 8)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina