Talált 34 Eredmények: testimonia

  • et hæc testimonia et cæremoniæ atque judicia, quæ locutus est ad filios Israël, quando egressi sunt de Ægypto, (Liber Deuteronomii 4, 45)

  • Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi: (Liber Deuteronomii 6, 17)

  • Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis? (Liber Deuteronomii 6, 20)

  • Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus : ut custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi : ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris : (Liber I Regum 2, 3)

  • Stetitque rex super gradum: et fœdus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent præcepta ejus, et testimonia, et cæremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba fœderis hujus, quæ scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto. (Liber II Regum 23, 3)

  • Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et cæremonias tuas, et faciat universa: et ædificet ædem, cujus impensas paravi. (Liber I Paralipomenon 29, 19)

  • et stans in tribunali suo, percussit fœdus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret præcepta, et testimonia, et justificationes ejus in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quæ scripta sunt in volumine illo, quod legerat. (Liber II Paralipomenon 34, 31)

  • Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam, et non attenderunt mandata tua, et testimonia tua quæ testificatus es in eis. (Liber Nehemiae 9, 34)

  • Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus. (Liber Psalmorum 24, 10)

  • Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt. (Liber Psalmorum 77, 56)

  • Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum. (Liber Psalmorum 92, 5)

  • in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis. (Liber Psalmorum 98, 7)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina