Talált 2069 Eredmények: testimonium Domini
Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior. (Epistula II ad Corinthios 11, 31)
Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini. (Epistula II ad Corinthios 12, 1)
Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen. (Epistula II ad Corinthios 13, 13)
alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. (Epistula ad Galatas 1, 19)
Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. (Epistula ad Galatas 4, 15)
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. (Epistula ad Galatas 6, 14)
De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. (Epistula ad Galatas 6, 17)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. (Epistula ad Galatas 6, 18)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, (Epistula ad Ephesios 1, 3)
ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus, (Epistula ad Ephesios 1, 17)
Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, (Epistula ad Ephesios 3, 14)
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri, (Epistula ad Ephesios 5, 20)