Talált 92 Eredmények: timore

  • Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant. (Liber Sapientiae 17, 4)

  • Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus ; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur. (Liber Sapientiae 17, 6)

  • Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant. (Liber Sapientiae 17, 8)

  • aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione: subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat. (Liber Sapientiae 17, 14)

  • aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo: deficientes faciebant illos præ timore. (Liber Sapientiae 17, 18)

  • nam qui sine timore est non poterit justificari: iracundia enim animositatis illius subversio illius est. (Liber Ecclesiasticus 1, 28)

  • Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. (Liber Ecclesiasticus 2, 1)

  • Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiæ illius super aurum. (Liber Ecclesiasticus 7, 21)

  • Viri justi sint tibi convivæ, et in timore Dei sit tibi gloriatio: (Liber Ecclesiasticus 9, 22)

  • Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 19, 21)

  • Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. (Liber Ecclesiasticus 27, 4)

  • Non est in timore Domini minoratio: et non est in eo inquirere adjutorium. (Liber Ecclesiasticus 40, 27)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina