Talált 309 Eredmények: Ægypti

  • mei sunt enim servi filii Israël quos eduxi de terra Ægypti (Liber Leviticus 25, 55)

  • et recordabor fœderis mei pristini quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus hæc sunt præcepta atque judicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israël in monte Sinai per manum Mosi (Liber Leviticus 26, 45)

  • meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israël ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus (Liber Numeri 3, 13)

  • mea sunt omnia primogenita filiorum Israël tam ex hominibus quam ex jumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Ægypti sanctificavi eos mihi (Liber Numeri 8, 17)

  • locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Ægypti mense primo dicens (Liber Numeri 9, 1)

  • ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est (Liber Numeri 13, 23)

  • ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti ut essem vester Deus (Liber Numeri 15, 41)

  • ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Ægypti et maris Magni litore finietur (Liber Numeri 34, 5)

  • murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Ægypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret (Liber Deuteronomii 1, 27)

  • vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Ægypti ut haberet populum hereditarium sicut est in præsenti die (Liber Deuteronomii 4, 20)

  • ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Deuteronomii 5, 6)

  • cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Ægypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius jurabis (Liber Deuteronomii 6, 13)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina