Talált 184 Eredmények: Air Workshop in Biblia Bible Ave panem mensam

  • panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam (Liber Psalmorum 77, 25)

  • percussum est ut fænum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum (Liber Psalmorum 101, 5)

  • quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam (Liber Psalmorum 101, 10)

  • producens fænum jumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra (Liber Psalmorum 103, 14)

  • petierunt et venit coturnix et panem cæli saturavit eos (Liber Psalmorum 104, 40)

  • vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum (Liber Psalmorum 126, 2)

  • et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa ejus et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia (Liber I Maccabaeorum 1, 23)

  • et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum (Liber I Maccabaeorum 4, 49)

  • et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quæ fecerunt (Liber I Maccabaeorum 4, 51)

  • comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt (Liber Proverbiorum 4, 17)

  • immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam (Liber Proverbiorum 9, 2)

  • venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis (Liber Proverbiorum 9, 5)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina