Talált 217 Eredmények: Amor sine infidelitate
et scandalizabantur in eo Jesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum (Evangelium secundum Matthaeum 15, 9)
at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis (Evangelium secundum Matthaeum 15, 16)
ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 49)
et ærumnæ sæculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiæ intrœuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur (Evangelium secundum Marcum 4, 19)
sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia (Evangelium secundum Marcum 4, 34)
et dicebat eis Jesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua (Evangelium secundum Marcum 6, 4)
qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus (Evangelium secundum Marcum 7, 27)
erant autem justi ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querella (Evangelium secundum Lucam 1, 6)
daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi (Evangelium secundum Lucam 1, 74)
dicens sine quid nobis et tibi Jesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei (Evangelium secundum Lucam 4, 34)
et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui (Evangelium secundum Lucam 6, 42)