Talált 181 Eredmények: Angelus somnium

  • Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius. (Prophetia Danielis 2, 45)

  • Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace, (Prophetia Danielis 3, 49)

  • somnium vidi, quod perterruit me et cogitationes meæ in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me. (Prophetia Danielis 4, 2)

  • Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldæi, et aruspices, et somnium narravi in conspectu eorum et solutionem eius non indicaverunt mihi (Prophetia Danielis 4, 4)

  • donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen Dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso et somnium coram ipso locutus sum. (Prophetia Danielis 4, 5)

  • Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est. (Prophetia Danielis 4, 15)

  • Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, cœpit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. (Prophetia Danielis 4, 16)

  • Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit visio autem capitis eius in cubili suo et somnium scribens, brevi sermone comprehendit summatimque perstringens, ait (Prophetia Danielis 7, 1)

  • Dixit autem Daniel Recte mentitus es in caput tuum Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium. (Prophetia Danielis 13, 55)

  • Dixit autem ei Daniel Recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. (Prophetia Danielis 13, 59)

  • Dixitque Angelus Domini ad Habacuc Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 33)

  • Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. (Prophetia Danielis 14, 35)


“Que Nossa Mãe do Céu tenha piedade de nós e com um olhar maternal levante-nos, purifique-nos e eleve-nos a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina